James 2:13
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Judges 5:27inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.
Proverbs 21:13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. + 21.13 Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.
Jeremiah 9:24sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. + 9.24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..
Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.