Deuteronomii 17:6
In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. + 17.6 In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 19:15Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. + 19.15 Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.
John 8:17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. + 8.17 Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.
1 Timothy 5:19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. + 5.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.