The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:17

John 8:17

Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. + 8.17 Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is also written in your law, that the testimony of two men is true.

In Context

16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. + 8.16 Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.

18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

Read all of John 8

Cross References

Deuteronomy 17:6In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. + 17.6 In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est.

1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.

John 10:34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? + 10.34 Quia ego. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut dæmones et idola.

2 Corinthians 13:1Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

Galatians 4:21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? + 4.21 Dicite, etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos iterum parturis, etc. Legem non legistis. Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.

1 John 5:9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:16John 8John 8:18 →