The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 18 › Deuteronomy 18:2

Deuteronomy 18:2

et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. + 18.2 Hæreditas. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore shall they have no inheritance among their brethren: the LORD is their inheritance, as he hath said unto them.

In Context

1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, + 18.1 Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.

3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.

Read all of Deuteronomy 18

Cross References

Numbers 18:20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Isaiah 61:6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. + 61.6 Vos autem. Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.

Ezekiel 44:28Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.

1 Peter 2:9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. + 2.9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 18:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 18:1Deuteronomy 18Deuteronomy 18:3 →