Deuteronomii 19:9
(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: + 19.9 Addes tibi. In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis Josue 20.. Cades in Galilæa montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quæ est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse. AMBR., ubi supra. Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 11:22Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei,
Joshua 20:7Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.