Deuteronomii 22:24
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 29:21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
Deuteronomy 13:5Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
Deuteronomy 21:14Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Ezekiel 16:38Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Matthew 1:24Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. + 1.24 Exsurgens autem Joseph, etc. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut præcepit. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod præcepit angelus, sed etiam sicut præcepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut præcepit ei. Angelus Domini. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. Et accepit conjugem, etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.
1 Corinthians 5:13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.