The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 23 › Deuteronomii 23:8

Deuteronomii 23:8

Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The children that are begotten of them shall enter into the congregation of the LORD in their third generation.

In Context

7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. + 23.7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.

9Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. + 23.9 Quando. Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet I Cor. 9.. Si. AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animæ a justitia desertæ. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus, etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur præsumenda.

Read all of Deuteronomii 23

Cross References

Genesis 25:25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.

Exodus 20:5Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: + 20.5 Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem, etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quæ sentiant scilicet et intelligant.

Leviticus 19:34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

Deuteronomy 23:1Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. + 23.1 Non intrabit. Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni cœlorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Mamzer. Degener sensu vel moribus; vel quem hæreticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Matth. 19.. Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur Joan. 10..

1 Kings 3:1Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.

Obadiah 1:10Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 23:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 23:7Deuteronomii 23Deuteronomii 23:9 →