Mark 10:11
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. + 10.11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Cross References
Deuteronomy 24:2Cumque egressa alterum maritum duxerit,
Matthew 19:9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. + 19.9 Et aliam duxerit mæchatur. Et qui dimissam. Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primæ uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela præcipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est Prov. 18..
Romans 7:3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. + 7.3 Igitur vivente marito, etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir. Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.
1 Corinthians 7:10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: