The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 22 › Exodus 22:19

Exodus 22:19

Qui coierit cum jumento, morte moriatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whosoever lieth with a beast shall surely be put to death.

In Context

18Maleficos non patieris vivere. + 22.18 Maleficos non patieris vivere. Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur

20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

Read all of Exodus 22

Cross References

Exodus 34:15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

Leviticus 18:23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. + 18.23 Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.

Leviticus 20:15Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. + 20.15 Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.

Deuteronomy 13:2et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:

Deuteronomy 17:2Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, + 17.2 Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit.

Deuteronomy 27:21Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. + 27.21 Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 22:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 22:18Exodus 22Exodus 22:20 →