Exodus 23:22
Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Numbers 24:9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.
Joshua 9:7Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum.
Jeremiah 30:20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Acts 9:4Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? + 9.4 Et cadens. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. Quid me, etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Matth. 25..