Deuteronomii 28:27
Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. + 28.27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.
28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
Cross References
Exodus 9:10Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
Exodus 15:26dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
Leviticus 21:20si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. + 21.20 Si gibbus. ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.
Deuteronomy 28:60et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi.
1 Samuel 5:9Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.