Deuteronomy 29:4
et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.
Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.
Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
John 8:43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. + 8.43 Quare loquelam. Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis.
Acts 28:26dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.