The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 31 › Deuteronomii 31:2

Deuteronomii 31:2

et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, I am an hundred and twenty years old this day; I can no more go out and come in: also the LORD hath said unto me, Thou shalt not go over this Jordan.

In Context

1Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,

3Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.

Read all of Deuteronomii 31

Cross References

Exodus 7:7Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. + 7.7 Erat autem Moses octoginta annorum, etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum. Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9

Numbers 27:13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:

Deuteronomy 1:37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.

Deuteronomy 4:21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Deuteronomy 34:7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. + 34.7 Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.

Joshua 14:11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. + 14.11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 31:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 31:1Deuteronomii 31Deuteronomii 31:3 →