Deuteronomii 32:32
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. + 32.32 De vinea, etc. Hæreticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Sæpe Jerusalem Sodomæ et Gomorrhæ comparatur; unde: Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhæ Isa. 1.. Botri amarissimi. Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. + 1.10 Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.
Jeremiah 2:21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? + 2.21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.
Ezekiel 16:45Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
Matthew 11:24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.