Deuteronomii 32:33
Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. + 32.33 Fel draconum. Quasi intra se retinent venenum malitiæ, ne salutis et correctionis medicinam suscipiant. Hæretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant, ut incautos lædant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Their wine is the poison of dragons, and the cruel venom of asps.
In Context
34Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
Cross References
Job 20:14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. + 20.14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.
Psalms 58:5Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi. + 58.5 Iniquitas. CASS. Malivolentia: peccatum, operis. 1
Jeremiah 8:14Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. + 8.14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.