The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 32 › Deuteronomii 32:31

Deuteronomii 32:31

Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For their rock is not as our Rock, even our enemies themselves being judges.

In Context

30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.

32De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. + 32.32 De vinea, etc. Hæreticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Sæpe Jerusalem Sodomæ et Gomorrhæ comparatur; unde: Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhæ Isa. 1.. Botri amarissimi. Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Exodus 8:6Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.

Numbers 23:8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? + 23.8 Quomodo maledicam. ID. Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur. Cui non maledixerit Deus. Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et sæpe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Benedicite et nolite maledicere Rom. 12., ut conviciandi vitium resecetur.

1 Samuel 2:2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. + 2.2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.

Ezra 1:3Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

Ezra 7:20Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,

Daniel 2:47Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:30Deuteronomii 32Deuteronomii 32:32 →