The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:14

Job 20:14

Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. + 20.14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yet his meat in his bowels is turned, it is the gall of asps within him.

In Context

13Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

15Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. + 20.15 Divitias. Sacræ legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit. Caput aspidum. Ibid. Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit.

Read all of Job 20

Cross References

Deuteronomy 32:24Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. + 32.24 Aves morsu, Quæ juxta viam commedere sementem. Dentes bestiarum, etc. Trahunt bestiæ et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.

2 Samuel 12:10Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua.

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

Psalms 51:8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: + 51.8 Videbunt justi. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. 1

Proverbs 20:17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. + 20.17 Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat.

Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:13Job 20Job 20:15 →