The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 32 › Deuteronomii 32:42

Deuteronomii 32:42

Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. + 32.42 Sagittas. Dæmones, de quibus ait Job: Sagittæ Domini in me sunt Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quæ dæmonibus quoque posset sufficere. Et de captivitate. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquæ mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will make mine arrows drunk with blood, and my sword shall devour flesh; and that with the blood of the slain and of the captives, from the beginning of revenges upon the enemy.

In Context

41Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Deuteronomy 32:23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

Psalms 45:5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. + 45.5 Fluminis impetus. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt. 1

Psalms 68:23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. + 68.23 Fiat mensa. CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant. 1

Jeremiah 16:10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?

Jeremiah 46:10Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

Lamentations 2:5He Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:41Deuteronomii 32Deuteronomii 32:43 →