Deuteronomy 4:22
Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Deuteronomy 3:27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.
Amos 3:2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
2 Peter 1:13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: + 1.13 Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.