Deuteronomy 4:44
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this is the law which Moses set before the children of Israel:
In Context
Cross References
Leviticus 27:34Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. + 27.34 Hæc sunt præcepta quæ mandavit, etc. ID. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quæ novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam cœlestemque gerunt.
Deuteronomy 1:5trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: + 1.5 In terra Moab. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit.
Deuteronomy 27:3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.
Joshua 12:1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. + 12.1 HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiæ, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhæorum, in terra Galaad: quæ cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhæis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhæorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.
Malachi 4:4Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia.