Nehemiæ 5:5
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
6Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc:
Cross References
Genesis 29:14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Exodus 21:1Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.
Leviticus 25:39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, + 25.39 Si paupertate. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
Proverbs 22:7Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
Matthew 18:25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. + 18.25 Et uxorem. Eum non solum populum, sed etiam prælatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis pœnas solvere.