Deuteronomy 9:4
ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Deuteronomy 8:17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
Deuteronomy 12:31Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deuteronomy 18:12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Ezekiel 36:32Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
Romans 11:20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. + 11.20 Fide stas. Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Sed time. Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.