Deuteronomii 9:5
Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. + 9.5 Neque enim, etc. AUG., quæst. 14. Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto, etc., usque ad ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis introducti non sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 15:7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Deuteronomy 18:12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.