The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:9

Ecclesiastes 1:9

Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. + 1.9 Quid est quod. HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. Quid est quod, etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quæ fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil præteritum quod post non fiat. Unde, Requievit Deus die septimo ab omni opere suo Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The thing that hath been, it is that which shall be; and that which is done is that which shall be done: and there is no new thing under the sun.

In Context

8Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. + 1.8 Cunctæ res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.

10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. + 1.10 Nec valet, etc. HIER. Estne verbum, etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit. Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Ecclesiastes 3:15Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.]

Ecclesiastes 7:10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

Jeremiah 31:22Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.

Revelation 21:1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:8Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:10 →