Ecclesiastes 12:8
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.] + 12.8 Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Vanity of vanities, saith the preacher; all is vanity.
In Context
Cross References
Ecclesiastes 1:2[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. + 1.2 Vanitas vanitatum. ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Ecclesiastes 1:17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: + 1.17 Erroresque et stulti. ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] + 8.8 Non est in hominis ditione. ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.