Ecclesiastes 2:1
[Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. + 2.1 Dixi ergo. HIER. Postquam in multitudine sapientiæ, etc., usque ad tunc non vanitas erit, sed veritas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. + 11.7 Venite igitur, etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos, etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite, etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite, quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum, est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.
Psalms 10:6Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. + 10.6 Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur. 1
Psalms 27:8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1
Ecclesiastes 1:16Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Ecclesiastes 2:15Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Ecclesiastes 3:17et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. + 3.17 Dixi in corde meo. ID. Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis.