The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 2 › Ecclesiastes 2:19

Ecclesiastes 2:19

quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And who knoweth whether he shall be a wise man or a fool? yet shall he have rule over all my labour wherein I have laboured, and wherein I have shewed myself wise under the sun. This is also vanity.

In Context

18[Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, + 2.18 Rursus detestatus. HIER. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare. Habiturus. Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem hæreditate patris, si stultus sit.

20Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

Read all of Ecclesiastes 2

Cross References

1 Kings 12:14et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.

2 Chronicles 10:13Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: + 10.13 Responditque rex, etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur viam quæ ducit ad mortem, non angustam, quæ ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui cæci sunt et duces cæcorum, etc., unde: Væ tibi, terra cujus rex puer est, etc. Eccl. 10.

Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

Ecclesiastes 9:13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:

James 1:17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. + 1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 2:18Ecclesiastes 2Ecclesiastes 2:20 →