bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 2 › Ecclesiastes 2:9
Ecclesiastes 2:9
et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. + 2.9 Qui ante me fuerunt in Jerusalem. Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum cœpit, et David, sub quo satis parvum erat regnum. Perseveravit. Alii, stetit, id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So I was great, and increased more than all that were before me in Jerusalem: also my wisdom remained with me.
In Context
8coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; + 2.8 Substantias regum. ID. Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium reprobat. Feci mihi cantores. Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices, uterque sexus me oblectaret. Delicias filiorum hominum. Sapientiam scilicet, quæ, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui Psal. 36.. Et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
10Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. + 2.10 Et omnia quæ. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.
Read all of Ecclesiastes 2
Cross References
1 Kings 10:7super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
1 Chronicles 29:25Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
2 Chronicles 9:22Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
This Verse In Other Editions
Study Ecclesiastes 2:9