The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 2 › Ecclesiastes 2:10

Ecclesiastes 2:10

Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. + 2.10 Et omnia quæ. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And whatsoever mine eyes desired I kept not from them, I withheld not my heart from any joy; for my heart rejoiced in all my labour: and this was my portion of all my labour.

In Context

9et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. + 2.9 Qui ante me fuerunt in Jerusalem. Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum cœpit, et David, sub quo satis parvum erat regnum. Perseveravit. Alii, stetit, id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans.

11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

Read all of Ecclesiastes 2

Cross References

Genesis 3:6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. + 3.6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.

Judges 14:2ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.

Proverbs 23:5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

Ecclesiastes 2:22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?

Ecclesiastes 3:22Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?] + 3.22 Et deprehendi. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quæ in mundo futura sunt postea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 2:9Ecclesiastes 2Ecclesiastes 2:11 →