Ecclesiastes 3:20
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
All go unto one place; all are of the dust, and all turn to dust again.
In Context
Cross References
Genesis 25:8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. + 25.8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.
Numbers 27:13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
Job 10:9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:
Job 14:14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. + 14.14 Putasne mortuus homo rursum. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.
Job 30:24Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. + 30.24 Verumtamen non ad consumptionem eorum. Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant.
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1