Ecclesiastes 3:22
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?] + 3.22 Et deprehendi. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quæ in mundo futura sunt postea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
Deuteronomy 28:47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.
Ecclesiastes 2:10Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. + 2.10 Et omnia quæ. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.
Ecclesiastes 3:11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Ecclesiastes 5:18Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Ecclesiastes 8:7quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.