Ecclesiastes 4:1
[Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, + 4.1 Verti me ad alia. Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. + 1.16 Si masculus fuerit, etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.
Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
Exodus 5:18Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Judges 10:7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Job 6:29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. + 6.29 Respondete, obsecro absque contentione. Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit: