Ecclesiastes 4:2
et laudavi magis mortuos quam viventes; + 4.2 Et laudavi. HIER. Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore I praised the dead which are already dead more than the living which are yet alive.
In Context
Cross References
Job 3:11Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? + 3.11 Quare non in vulva mortuus sum. Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. Et egressus ex utero. GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriæ carnis contra spiritum ferunt.
Job 3:21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.
Ecclesiastes 2:17Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]
Ecclesiastes 9:4Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.