The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 4 › Ecclesiastes 4:3

Ecclesiastes 4:3

et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. + 4.3 Et feliciorem. Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. Matth. 14..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yea, better is he than both they, which hath not yet been, who hath not seen the evil work that is done under the sun.

In Context

2et laudavi magis mortuos quam viventes; + 4.2 Et laudavi. HIER. Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico.

4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Read all of Ecclesiastes 4

Cross References

Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

Job 10:18Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

Jeremiah 9:2Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. + 9.2 Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..

Matthew 24:19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 4:2Ecclesiastes 4Ecclesiastes 4:4 →