Ecclesiastes 4:9
[Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. + 4.9 Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Two are better than one; because they have a good reward for their labour.
In Context
10Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Cross References
Exodus 4:14Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. + 4.14 Iratus Dominus in Moysen, ait, etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.
Ruth 2:12Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
Proverbs 27:17Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. + 27.17 Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.
Mark 6:7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. + 6.7 Et vocavit. HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. Et dabat illis, etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula Act. 3..
Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
1 Corinthians 12:18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. + 12.18 Memora, unumquodque eorum sicut voluit. Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.