Ecclesiastes 4:8
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
Cross References
Genesis 2:18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. + 2.18 Dixit quoque Dominus, etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.
Psalms 39:6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1
Proverbs 27:20Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. + 27.20 Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.
Ecclesiastes 1:13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. + 1.13 Et proposui in animo meo, etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt. Hucusque generaliter de vanitatibus sæculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: Et proposui in animo meo, et cætera. Hanc occupationem. HIER. Verbum anian Aquila, LXX et Theodotio quod latine distensio, etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur.
Ecclesiastes 4:9[Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. + 4.9 Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.
Ecclesiastes 5:10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?