Ecclesiastes 5:13
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Cross References
Genesis 13:5Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Genesis 19:14Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. + 19.14 Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.
Genesis 19:31Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. + 19.31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.
Proverbs 1:19Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]
Proverbs 11:4Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Proverbs 23:4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. + 23.4 Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.