The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 13 › Genesis 13:5

Genesis 13:5

Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Lot also, which went with Abram, had flocks, and herds, and tents.

In Context

4in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.

6Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. + 13.6 Erat quippe substantia eorum multa, etc. Ne quæso sit, etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita: et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.

Read all of Genesis 13

Cross References

Genesis 4:20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. + 4.20 Genuitque Ada Jabel, etc. HIER. in quæst. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quæ mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinæ. Nascitur et Tubal, qui inventor musicæ, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.

Genesis 12:5Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

Jeremiah 49:29Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu. + 49.29 Tabernacula. Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 13:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 13:4Genesis 13Genesis 13:6 →