Job 28:12
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But where shall wisdom be found? and where is the place of understanding?
In Context
Cross References
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.
Proverbs 2:4si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: + 2.4 Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
Ecclesiastes 7:11Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. + 7.11 Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? Gal. 5.
Ecclesiastes 7:24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
Colossians 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.