Ecclesiastes 9:2
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: + 24.3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.
Joshua 2:17Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos:
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. + 9.22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.
Job 21:26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. + 21.26 Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:
Ecclesiastes 2:14Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Ecclesiastes 6:6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?