Job 21:26
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. + 21.26 Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They shall lie down alike in the dust, and the worms shall cover them.
In Context
25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
Cross References
Job 3:18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. + 3.18 Et quondam vincti. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc. Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat.
Job 17:14Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. + 17.14 Putredini dixi. Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.
Job 20:11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Ecclesiastes 9:3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.