The Bible Software
bible.softwareEphesiansEphesians 2 › Ephesians 2:13

Ephesians 2:13

Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now in Christ Jesus ye who sometimes were far off are made nigh by the blood of Christ.

In Context

12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. + 2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.

14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, + 2.14 Qui fecit utraque unum. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria.

Read all of Ephesians 2

Cross References

Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.

Isaiah 43:6Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.

Isaiah 57:19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. + 57.19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.

Isaiah 60:9Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. + 60.9 Argentum eorum. Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10..

Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesians 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesians 2:12Ephesians 2Ephesians 2:14 →