Ephesios 5:13
Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. + 5.13 Omnia autem. Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quæ ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sæpe per confessionem et pœnitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Omne enim quod manifestantur. Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Lumen est. Id est per pœnitentiam incipit converti in bonum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Cross References
Hosea 2:10Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
Micah 7:9Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.