Esther 1:3
Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, + 1.3 Tertio igitur anno. Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22.. Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14.. Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45., etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 3:15Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
Esther 1:14(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant):
Esther 3:7Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. + 3.7 Missa est sors. Qui ad sortem Domini pertinent, occiduntur, quos significat ille hircus, qui secundum sortem Domini in lege occidebatur.
Jeremiah 51:11Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
Daniel 5:1Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
Daniel 6:1Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.