Esther 2:14
Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. + 2.14 Atque inde. Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas ædes retruditur ubi concubinæ regis morantur: quia sanæ fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinæ statum dignitatis restituatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 21:14Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.
Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.