Matthew 22:2
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. + 22.2 Simile factum. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The kingdom of heaven is like unto a certain king, which made a marriage for his son,
In Context
1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Cross References
Deuteronomy 17:10Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
Matthew 13:24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: + 13.24 Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.
Matthew 13:44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. + 13.44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
Matthew 25:1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. + 25.1 Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.
John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
Ephesians 5:24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.