The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 9 › Esther 9:5

Esther 9:5

Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: + 9.5 Itaque percusserunt Judæi. Non solum alios operarios iniquitatis, qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum, Spiritus sancti divina sententia damnandos judicat, sed etiam carnales Judæos decalogi transgressores, crucis Christi reatum, quem ex perfidia contraxerunt, in inferni civitatibus sensuros.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus the Jews smote all their enemies with the stroke of the sword, and slaughter, and destruction, and did what they would unto those that hated them.

In Context

4quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. + 9.4 Et plurimum posse cognoverant. Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: Fiebant prodigia et signa multa Act. 5., unde legitur alibi: Fiebat enim omni animæ timor Ibid. 2.. Item: Nemo audebat se conjungere illis, et magnificabat eos populus Ibid. 5..

6in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: + 9.6 Quorum ista sunt nomina. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegoriæ servire cogimus. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historia. Historicum oportet rei gestæ veram seriem exponere, nec citra subsistere, nec ultra procedere: allegoricum interpretem, egregias partes, in spirituali sensu convenientes eligere.

Read all of Esther 9

Cross References

Nehemiah 9:24Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.

Psalms 20:7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. + 20.7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus. 1

Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1

2 Thessalonians 1:6Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 9:4Esther 9Esther 9:6 →