Deuteronomii 32:36
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] + 32.36 Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. + 32.14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.
Judges 2:18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.
1 Kings 14:10idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
2 Kings 9:8Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
Psalms 7:8et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 1
Psalms 90:13Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. + 90.13 Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. 1