Esther 6:13
narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
Deuteronomy 32:10Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. + 32.10 Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
Esther 5:10et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,
Job 16:2[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. + 16.2 Audivi frequenter talia. Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Consolatores onerosi omnes vos. Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat.
Proverbs 28:18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
Daniel 5:26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.