Job 16:2
[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. + 16.2 Audivi frequenter talia. Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Consolatores onerosi omnes vos. Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have heard many such things: miserable comforters are ye all.
In Context
Cross References
Job 6:6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? + 6.6 Aut poterit comedi insulsum. Sal est virtus occultæ intelligentiæ, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, æternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: Nunquid rugiet onager. Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: Aut poterit comedi insulsum. Sed jam in alto positi, a stultis semoti, sæpe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. Aut potest aliquis gustare. GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sæpe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio cœlestium angustiatur, et præ dulcedine illorum amara sæculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:
Job 11:2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? + 11.2 Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
Job 19:2[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? + 19.2 Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.
Job 26:2[Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
Philippians 1:16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.